monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 3
Proferuntur ergo Apostoli Epistulae, una ad Timotheum, altera ad Titum. In prima scriptum erat: 'Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem: sed modestum, non litigiosum, non avarum, domum suam bene regentem; filio shabentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli' . Ad Titum statim in principio haec mandata ponuntur. 'Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigas: et constituas per civitates Presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis est sine crimine unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet ego Episcopum esse sine crimine, tanquam Dei dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benevolum, prudentem, iustum, sanctum, continentem, obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere' . In utraque Epistula, sive Episcopi, sive Presbyteri, quanquam apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerint: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis, iubentur monogami in Clerum eligi. Certe de baptizatis Apostoli sermonem esse, nemo dubitat. Si ergo omnia quae in ordinatione quaeruntur Episcopi, non praeiudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit (quaeritur enim quid sit, et non quid fuerit) quare solum nomen uxoris impediat, quod solum peccatum non fuit? Dicis, quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate. Rem novam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. Omnia scorta, et publicae colluvionis sordes, impietas in Deum, parricidium, et incestus in parentes, atque in extraordinarias voluptates utriusque sexus mutata natura, Christi fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae, et lupanaria thalamis praeferentur? Ego non tibi imputo meretricum exercitus, exoletorum greges, effusionem sanguinis, et instar suis in omni coeno libidinum volutabra; et tu mihi olim mortuam de sepulcro uxorculam protrahis: quam ideo accepi, ne facerem quod fecisti? Audiant ethnici messes Ecclesiae, de quibus quotidie horrea nostra complentur: audiant catechumeni, qui sunt fidei canditati, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta iungant matrimonia; sed Scottorum et Atticotorum ritu, ac de Republica Platonis, promiscuas uxores, communes liberos habeant: imo caveant qualecumque vocabulum coniugis, ne postquam in Christo crediderint, doceat eis quod aliquando non concubinas, nec meretrices, sed uxores habuerint.